Admodum reverende religiose eximie ac doctissime in Christo pater, domine colende. Doleo plane provincias huius partis nostrae Germaniae et imperii tam steriles, ut fructum nullum afferant, laborem et sudorem admodum reverendae paternitatis vestrae eo iucundaturae. Domino Siegler collatum et reservatum est officium secretarii in consilio ecclesiastico hic Herbipoli; quando autem post obtentas dimissoriales a principe electorali Saxonico adventurus sit, adhuc incognitum est. Post cuius adventum, si quid haberi poterit, mittetur. De patre Heinrico Heinlein vix habebitur aliud, quam quod in qualibet occasione tenaciter pro rege Galliae locutus fuerit, cum indignatione multorum diminutionem, ne dicam despectum, caesareae maiestatis inde arguentium. Motivum eius unicum erat, quod crederet hunc solum sufficientem ecclesiae catholicae defensorem: quasi vero vera ecclesia catholica super regiam maiestatem fundata esset, et non potius supra petram. Optimus reverendus pater et dominus Felicianus maiorem patientiam habere debebit. Architectus meus dicit, etiamsi nescio quid ei darem, modo tamen sero posse delineare propter negotia plurima. Pictor vero, ut scripsi, non tangit, ne dicam adaequat. Ex eodem motivo schema transmissum retinuit usque modo reverendissimus dominus abbas Banthensis suo architecto Fulda adventuro ostendendum, sicut oretenus mihi locutus est. Bambergensibus ad meam petitionem communicavit, qui et ipsi remiserunt parem promissionem facientes. Nova hactenus ex Belgio adversa speramus per serenissimum et invictissimum principem Eugenium quotidie emendata aut adhuc emendanda. An Deus optimus dabit, tempus docebit. Interim miles noster Franconicus in ea, quae accidit, clade notabiliter passus est. Proxime in novellis scribebantur proximiores et favorabiliores pacis conditiones a Gallis afferri. Si ita continuaverint, bene erit, et Deus dabit nobis suam pacem dudum optatam, quia pecuniae deficiunt. Timeo autem, ne Dovay occupatum diripiant. Quidquid fiat, Altissimi protectioni nos utrobique demisissime commendo et maneo Admodum reverendae paternitatis vestrae addictissimus Hyacinth abbas manu propria. Herbipoli ex monasterio S. Stephani 23. Augusti 1712.