Admodum reverende religiosissime ac clarissime domine pater Hieronyme. Literas admodum reverendae paternitatis vestrae vix legi, piissimum negotium, quod assumere cogitat, tam iustum labore duxi, ut, quantum in me est, ad illud implendum omne obsequium libenter impendam. Veritati laboro, sed desiderio admodum reverendae paternitatis vestrae vix satisfacere potero, quae de sancto Colomanno amplam forte notitiam a me exspectat. Ad singula puncta singillatim respondeo. Primo. Exstat in nostro territorio sacellum sancti Colomanni ligneum et plane exiguum per tres horas a monasterio distans, in sylva densissima et cum difficultate accessibili. Sacellum hoc potius habet formam casulae alicuius pastorum quam capellae, est semper apertum, habet aliquod exiguum altariolum, et quando leguntur missae, portatile atque alia competentia ex monasterio afferuntur. Secundo. Cum sit in tanta paupertate exstructum, et meliorem situs locu loci forte non patitur, annus exstructionis clare non innotescit, nisi quod ex traditione habeam quendam privatum rusticum effigiem sancti Colomanni in arbore quadem reperisse et eandem in talem casulam vel sacellum detulisse, quod deinde collapsum reverendissimus piae memoriae Simon Rebiser reaedificavit ac, ut ibi missae celebrari possint, a nostro celsissimo ordinario obtinuit. Tertio. Quod sanctus Colomannus ibidem quietis causa consederit, nec audio nec credo, cum sit locus montosus, sylvestris et difficulter accessibilis et omnino distans a via ordinaria. Quarto. Quotannis ad eundem locum binae fiunt peregrinationes, semel feria sexta quatuor temporum Pentecostes, et semel in eiusdem festo 13. Octobris, et tunc semper habetur ibidem concio ac officium cantatum chorale. Dies autem nominata 13. Octobris a tempore immemoriali apud Monseeenses est dies festus in choro et foro, alioquin per annum non tam a nostris quam a vicinis ad praefatum locum frequens est accessus et devotio. Quinto. Quorum beneficiorum singularis sit patronus, nihil, quod fixum est, referre possum, sed ex continua traditione iterum inservio adesse eidem loco quendam fontem contiguum, cuius aqua in magna copia a plurimis asp domum portatur, quam bona fide applicant pro dolore occulorum , morbo leproso et praesertim dolore et claudicatione pedum. Sexto. Miraculum certum et authenticum non novi. Doleo, quod alia monumenta et documenta non exstent, inservio itaque quantum possum, et me humanissime in omnem affectum commendo Admodum reverendae paternitati vestrae addictissimus servus pater Colomanus prior ibidem. Monsee die 8. Novembris 1712. P.S. Admodum reverendo domino patri Bernardo rursus humanissime commendari cupio.