Venerando et eruditissimo viro domno Bernardo Pez Benedictino et bibliothecario Mellicensi salutem plurimam dicit Joannes Benedictus Gentilottus ab Engelsbrun. Gaudeo me tibi, virorum optime, non solum negligentiae nomine non esse suspectum, sed et longiusculam in respondendo moram eam in partem a te accipi, ut, si velim, liceat mihi frontem diutius perfricare et sub occupationum involucris officii intermissionem velare et tegere. Sed nondum omnem pudorem et verecundiam deposui; quare a te, vir humanissime, peto, ut hanc scribendi intercapedinem mihi vitio non vertas, sed cupiditati meae assignes longioribus litteris per otium te conveniendi, quod tamen hodie, si unquam alias, mihi minime contigit. Ad utramque igitur epistolam tuam strictim sic habeto: domni Massueti elegantiam et eius in me amorem, qui sese ex omnibus partibus ostendit in iis litteris, quae cum his et Bartensteinii coniunctae ad te redeunt, exosculor et facio plurimi; exiguum autem litterarium munus, quod per Bartensteinium ad eum misi, nullum plane redhostimentum meretur, neque ego sim tam impudens, ut quicquam propterea postulem. Si ultro remunerabitur, non respuam, sed pro amicitiae pignore aeternum servabo. Exemplum litterarum magni Montefalconii cur remittas, caussa nulla est, cum autographum habeam. De meis statues, quod libet, et si forte nuspiam, saltem in sellis Patroclianis tibi usui esse poterunt. Bartensteinius hactenus apud avunculum suum Erffurti commoratur. Non exigua est spes fore, ut in Austriam revocetur, quod per virum eius amantissimum, et qui gratia plurimum valet apud eos, qui ad temperationem rei publicae sedent, serio et magna cum contentione agitur; secreto tamen hoc audi: tecum habeto. Locus Chrysostomi, quem tibi exscribi postulasti, in editione Etonensi anni MDCXII cura Henrici Savilii tomo IV. pagina 627 sic se habet, ut infra scripsi: οὐκ οἶμαι εἶναι πολλοὺς ἐν τοῖς ἱερεῦσι τοὺς σωζομένους ἀλλὰ πολλῷ πλείους τοὺς ἀπολλυμένους. Praeterea in editione Basileensi anni MDLVIII tomo III. columna 464 interprete Desiderio Erasmo is locus sic Latine redditur: Non arbitror inter sacerdotes multos esse, cetera. In editione Graecolatina Frontonis Ducaei Homilias in Acta Apostolorum reperire non potui. Quod si te, vir doctissime, admonuero Chrysostomum eo loci de episcopali munere agentem, voce ἱερεὺς non virum sacris dumtaxat initiatum denotare, sed eum, cui animarum cura et sollicitudo concredita est, acumen tuum ignorare videar. Quod igitur faustum fortunatumque sit, Apologia tua in publicum prodeat et cum Wilburge tua ad nos brevi perveniat. Eum, cuius libellum refutandum tibi proposuisti, nuper admodum mortem obiisse non ambigo, quin tui ad te perscripserint. Videbimus, an exoriatur aliquis ex eius ossibus ὑπερασπιστὴς, qui eius partes sibi sumat propugnandas. Si qualemcunque Zwettalensis bibliothecae catalogum mecum communicare volueris, id mihi erit pergratum. Vale et domnum Hieronymum fratrem tuum, cuius virtutibus et laboribus mirum quantum faveo, plurimum ex me saluta. Forte iniri poterit aliqua ratio, quemadmodum salva fide et existimatione mea operam eius de bibliothecae caesareae pluteis adiutum ire queam. Sed de his alias. Iterum vale, vir doctissime, et nos, ut amas, ama. Festinans scripsi Vindobonae VI. Kalendas Apriles MDCCXV.