<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:reltex:pez.0453.band-1-ed-lat" type="edition" xml:lang="lat-Latn"><div type="textpart" n="o1">
					<ab><milestone n="1r" unit="page"/> Tegernsee 16. Octobris 1715.</ab>
				</div><div type="textpart" n="o2">
					<ab>Plurimum reverende religiosissime ac clarissime domine Bernarde, amice ac patrone colendissime.</ab>
				</div><div type="textpart" n="seg1">
					<ab resp="#editor" xml:id="seg1">Ultimas tuas 20. Septembris ad me datas 28. eiusdem rite accepi, et quae in iis insignia opuscula per rotularem transmittenda promisisti, 5. huius osculo de condigno veneratus sum. Epistolas tuas apologeticas, partum Benedictinum nobilissimum, saepius iam legi relegique nec satiari possum, quia omnia vera, egregia, erudita ac solida. Etiam huius tui insignis opusculi dulcem memoriam fecit concionator funebris noster folio 8 et 19, adeo invisus est etiam Bavaris ingratus ille Socius Viennensis cum suo absurdissimo libello<note place="foot" xml:id="d4618e57373"><hi rend="italic">Etiam huius ... libello</hi> mit Verweiszeichen nach <hi rend="italic">relegique</hi> am unteren Blattrand eingefügt.</note>. Superi te, amice integerrime, servent et optime valere sinant in plura saecula. </ab>
				</div><div type="textpart" n="seg2">
					<ab resp="#editor" xml:id="seg2">Wilburgem tuam et Erathiani Commentarii refutationem Anselmianam neolectus et nuper<del ana="#after">confirmatus</del> mitratus reverendissimus noster Petrus (qui in electione 28 vota habuit, desideratis solummodo de capitulo nostro quinque, quae coapostolus eius Paulus numeravit) ad manus suas modo habet legitque et ea, quae hactenus perlustravit, laudat summopere. Wilburgem iam pridem ex canonia S. Floriani accepimus; miramur solum in ea, quae e doctissimo calamo vestro folio 50 contra Metellum nostrum fluxere, <milestone n="1v" unit="page"/> optime fundatum in antiquissimis manuscriptis nostris pro honore et gloria sanctissimi nostri patroni Quirini regis et martyris, primi Christiani imperatoris Philippi filii, de quo plura in Bollando. </ab>
				</div><div type="textpart" n="seg3">
					<ab resp="#editor" xml:id="seg3">Erathiani Commentarii refutationem avidissime e manibus reverendissimi nostri exspecto; interim tam meo colendissimo patri Bernardo quam domino Anselmo amico et patrono antiquissimo, sacri nostri Benedictini ordinis nobilissimis vindicibus, etiam atque etiam aggratulor et<del ana="#after">iis</del> iisdem pro bono ordinis, ut vivant et scribant per plura saecula, unice exopto et a Deo rogo. </ab>
				</div><div type="textpart" n="seg4">
					<ab resp="#editor" xml:id="seg4">Transmitto hic utrique cordi meo concionem funebrem reverendissimi nostri Quirini, in qua plura eorum confirmantur, quae olim de abbate hoc nostro perscripsi elogia. Relictorum ab eo manuscriptorum indicem invenies in hac ipsa concione folio 19, sed nulla eorum (libere fateor) ad finem usque perduxit, sed manca pro dolor plura reliquit praeter quattuor tomos concionum nobilissimarum, quorum ultimum abbas <milestone n="2r" unit="page"/> complevit et ad populum peroravit. Exhortationum etiam unam partem seu librum <add place="above">insignem</add> reliquit, quas habuit tam ad suos dilectissimos confratres saepius per annum, quam ad alios confratres et capitulares congregationis nostrae ut zelosissimus praeses et visitator eiusdem almae unionis in triennalibus visitationibus monasteriorum totius Bavariae. Plura adhuc adsunt manuscripta De monasterii nostri fundatione, Vita et miraculis sancti Quirini, aliaque, quorum exactiorem notitiam suo tempore a moderno reverendissimo nostro in dies expecto, et postmodum, si dederit, fidelissime communicabo. </ab>
				</div><div type="textpart" n="seg5">
					<ab resp="#editor" xml:id="seg5">Reverendus pater Gothardus noster se humillime commendat; totus quantus occupatus est hic vir bonus diu noctuque in componendis et conscribendis musicalibus aliisque etc. Organaedus insignis, qui iam duos partus etiam musicos in folio typis Augustanis dedit (intitulatos Cygnus Marianus) consistentes in plerisque ariis de beata virgine Maria aliisque sanctis. Partem tertiam proxime <milestone n="2v" unit="page"/> etiam typis datam videbimus, plura adhuc alia ad typum parata habet insignia musicalia, quemadmodum etiam pater Marianus noster, qui nuper primum praesente serenissimo nostro electore Monachii patribus Societatis<del ana="#after">nostrae</del> in comoedia finali modulos musicos composuit et cum summo omnium plausu exhibuit, cuius exemplar addo cum exemplari musicae in festo sancti Michaelis nuper in Tegernsee exhibitae praesente celsissimo nostro episcopo, compositae a patre Gothardo. </ab>
				</div><div type="textpart" n="seg6">
					<ab resp="#editor" xml:id="seg6">Partum meum asceticum proxime typis Augustanis transmittere spero, quamprimum a bibliopola regionum accepero. Primus eris, vir clarissime, cui levidense opus hoc offeram, etsi tuis doctissimis auribus ac oculis minus accommodum. Scripsi illud hominibus simplicibus et Latinae linguae inexpertis, specialiter monialibus, fratribus laicis; viris tamen religiosis forte<del ana="#after">omnibus</del> etiam <add place="left-margin">aliis</add> acceptum, quia in eo veritatem tam mihi quam aliis, specialiter etiam superioribus, loquor. Vale, patrone colendissime, cui<del ana="#after">cum</del> pro transmissis nobilissimis operibus tuis summas <add place="left-margin">iteratas</add> gratias ago meque pristinis <add place="above">tuis</add> favoribus ac benevolentiae radiis etiam atque etiam commendo et maneo</ab>
				</div><div type="textpart" n="c1">
					<ab>Paternitatis vestrae clarissimae servus addictissimus pater Alphonsus manu propria.</ab>
				</div></div></body></text></TEI>