Admodum reverendo patri viro eruditissimo Bernardo Pezio Gerardus Cornelius Drieschius salutem plurimam dicit. Quod meminisse mei apud praesulem tuum verbis perquam honorificis volueris, id tibi vero, mi optime doctissimeque Pezi, ferre in acceptis omne debeo; si enim laus in eo aliqua est, posse gloriari commendatione popularium suorum, quantum quanto tu maius aliquid ad honorem nostrum attulisti, qui deesse peregrino tuam apud virum maximum noluisti. Ago tibi pro eo, ut par est ut par am rechten Blattrand, est in der folgenden Zeile am linken Blattrand eingefügt. , gratias, quantas possum maximas; redderem etiam, si hoc nobis fortuna dedisset, ut possemus. Interim curabo diligenter, ut neque commendationis a te factae poenitere te aliquando possit neque pudere me debeat. Vide solum sis, obsecro, cum sermonem de nobis alias inferes, ne amplius aliquid abs te dicatur, quam et sustinere haec aetas nostra et ea, in qua versamur, mediocritas valeat. Nam cum tu summa doctrinae laude ubique floreas, ego ea tenuitate laborem, qua hodiedum permulti, existimabunt tamen homines plus aequo creduli esse in me aliquid tuis agnatum laudibus, si me tuo iudicio fuisse ornatum cognoverint. Quae reddita Buchelsio nostro volueris, dabo ad eundem diligenter faciamque, ut nullo sumptu Dusseldorpium perveniant. Memorem mones, cum me venire patrum Societatis in mentem facis; non nunc primum est, cum istorum hominum artes mihi omnes noscuntur; iam olim didici, quam ad decipiendos alios his dolus, fraus, machinatio in insidiis sint. Ignorare enim istud te nolim, mi fidissime Pezi, me ex eadem quoque gente fuisse. Anni sunt omnino undecim, quibus inter hos homines vixi; vidi tum et saepe meo cum animo miratus fui, quantas inter se turbas, quas factiones concitent; sed eos tam nullo negotio deinde ludam, quam facile pyrum volpes comest. Ego, quia aliquanto plus diligentiae et assiduitatis ad has artes perdiscendas afferre afferebam , in quibus me non infeliciter versari multi eorum aegre patiebantur, multorum sustinere invidiam et tela necesse habui, quae fortiore semper impetu in adversarios meos retorsi, quod peius adhuc egregios Jesu Socios habuit, unde novam semper in caput me meum tempestatem concitavi provocavi . Laboratum postea a me per annum et ultra Romae est apud universae Societatis praesidem, abs quo literas etiam honorificentissimas non unas obtinui, ut ab eorum mihi liceret deinde consortio abesse, quorum plerique me suis aegre oculis ferebant; manifestavi una variis epistolis praeclaram illorum sese inter vivendi rationem, invidiam, studiorum neglectum et cetera, quibus hodie vitiis gens sibi credita laborat. Has epistolas in eodem idem cum ceteris meis volumine volumen [vo]lui Textverlust durch Loch; unterhalb des Lochs von anderer Hand volui . alias conicere in Batavia praelo prelo subdendas, sed ab ea sum cogitatione postea alterius amici suasu et rogatu deductus. Misi tamen hinc IV. Kalendas Februarias Norimbergam tragoediam de Absalone cum triplici censura et duplici meo mea ad has tres censuras responsione, quae multam patrum istorum invidiam orbi palam facient faciet . Eruditissimus Leibnitzius, cuius nomen tibi arbitror non incognitum, quem praematuro mihi fato ereptum semper lugeo, fuerit licet annis ipse uti et Nachträglich eingefügt im Zwischenraum. meritis in hoc orbe literario nostro plenissimus, hic inquam Leibnitzius ab omni prorsus adulatione remotus haud se tamen continuit, quin partium manifeste patres teneri enunciaret. Sed de his plura alias. Tu fac vale meque, quod facis, tueare. Viennae ad Istrum postridie Kalendas Februarias MDCCXVIII.