<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div n="urn:cts:reltex:pez.1035.band-2-ed-lat" type="edition" xml:lang="lat-Latn"><div type="textpart" n="o1">
					<ab><milestone n="1r" unit="page"/> Eruditissimo clarissimo multumque reverendo domino patri <choice><sic>Bernardi</sic><corr>Bernardo</corr></choice> Pezio Joannes Buchellius salutem plurimam dicit.</ab>
				</div><div type="textpart" n="seg1">
					<ab resp="#editor" xml:id="seg1">Eadem mihi nunc ad te scribendi causa est, quae postrema fuit, hoc est, ut cures libros, quos pro me designasti, quantocius Noriberga Coloniam transmitti. Neque vero est, quod me in eo vel bonitate tua vel facilitate putes abuti, quando id profecto non facio, ut oneris novi aliquid tibi imponam, qui id sine molestia iam facere potes; sed ut bibliothecam Melicensem eo citius bonis et necessariis libris instruas. Fasciculum secundum librorum a te delectorum iam pridem Noribergam ad bibliopolam Monath transmisissem, si de primi adventu certus essem; equidem tuo desiderio meoque vellem officio satisfacere, quod et summa tua humanitas et iam plane confirmata amicitia nostra postulat. In hoc uno fui totus, ut libri secundi fasciculi forent prioribus praestantiores, inter quos quatuor volumina Auberti Miraei reperies. Praeclare mecum actum putabo, si inter tot illustres bibliothecae Melicensis autores locum illis es daturus. </ab>
				</div><div type="textpart" n="seg2">
					<ab resp="#editor" xml:id="seg2">Mense proximo sum futurus Coloniae, ubi importunus instabo, ne laborem meum postulationi tuae defuisse intelligas; ibidem prius fuissem, nisi hemicraniae doloribus acutissimis per aliquot septimanas hucusque excruciarer. Leodio iam dudum exspecto, quod Bibliothecam Benedictinam augeat et ornet. </ab>
				</div><div type="textpart" n="seg3">
					<ab resp="#editor" xml:id="seg3">Auspicatissima hisce novi anni primordia cum felicissima multorum subsequentium serie, integra sanitate, otio commodo et propitiis Superis animitus apprecor sequentibus distichis; tu me, ut instituisti, fac, diligas et valeas.</ab>
				</div><div type="textpart" n="c1">
					<ab>Dusseldorpii quarto Calendas Januarii MDCCXVIII.</ab>
				</div></div></body></text></TEI>